Petrarca Franciscus: Africa

Pag 199

LIBER SEPTIMUS


Non decus aut pietas aut fortia facta movebunt
Amborum. Nimium mortalia corda volutat
Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis.
Longior in verbis solito sum; maxima namque
Res agitur merito sermonis et indiga tanti:
Imperium mundique caput! Maiore canendum
Voce aliud superest: dociles advertite mentes.
Est michi propositum, quoniam caligantia mundo
Lumina sunt, propius vestris accedere terris
Et pondus nexusque hominum, mortalia membra
Sponte subire mea, vestrosque levare dolores -
Quantus amor ! - mortemque etiam tolerare pudendam
Ingrate dureque animi, communia quamquam
Munera sunt vobis, tamen hec felicior illa est,
Faverit hoc equidem cui nunc Victoria campo.
Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes
Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit.
Neve diu dilata nimis spes vestra putetur?
Cunta prius cunti mortales ista videbunt,
Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem
Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus
Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!
Talia narrantem cunti gaudentibas alis 725
Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis.



705




710




715




720




725
Torna all'inizio