A.D. MCLXII, in mense Octubris. Pisani Consules, Coccum et Bottacium legatos 
ad imperatorem Constantinopolitanum cum duabus galeis honorifice miserunt. Secundo anno, 
in festivitate Sancti Petri, Bottaccius Pisas cum duabus predictis galeis reversus est, Cocco 
cum imperatore remanente in Constantinopolim per unum annum, concordiam et conventionem, 
quem Pisani cum eo facere volebant, pertractante; quem imperator Constantinopolitanus 
facere promisit, si Coccus legatus et civitas iuraret, quod non esset cum imperatore Frederico 
contra eum et eius terram, et quod non daret ei consilium neque adiutorium contra eum, 
nec hostem vel exercitum super eum faceret, promittens eidem legato et civitati magnam 
pecuniam. Que omnia legatus et civitas pro amore imperatoris Frederici facere recusavit. 
Et sic postea Pisas X kal. Iulii reversus est. 
A.D. MCLXI I, XV kal. Ianuarii, Villanus, pisanus archiepiscopus, cum una galea armata 
ad papam Alexandrum usque Terracinam navigavit. Videns hoc Alexander, cum gaudio 
archiepiscopum recepit, et Nativitatem Domini ibidem una celebraverunt. Post hec, in 
galea archiepiscopi usque Plumbinum devenit, et ibidem archiepiscopus magnum honorem 
domino Alexandro exibuit. Deinde venit Vadam, quem cardinales cum una galea de Gaeta 
et duabus sagittiis de Roma secuti sunt; deinde applicuit Livornam. Hoc audientes, Pisani 
Consules consilium de non recipiendo Alexandrum habuerunt, propter amorem et pavorem 
imperatoris Frederici. Cognoscente Alexandro voluntatem civitatis Pisane, festinanter ad 
Portum Veneris navigavit; et ibi Rainerius de Parlascio, qui cum eo ibat in Franciam, apud 
Tirellum monachus factus, mortuus et sepultus est kal. Februarii. Exinde navigavit ad 
Portum Delphini; et ibi electum Pipinum Lunensium consecravit. Proinde aplicuit Ianuam, 
quem Consules Ianuensium cum universo populo et ianuensis archiepiscopus, cum omnibus 
clerici suis, cum processione, Alexandrum et pisanum archiepiscopum et cardinales receperunt.  
Hec audiens inperator Fredericus, suos legatos Ianuam direxit, qui Alexandrum cum 
cardinalibus sibi ex parte Imperatoris dari aut teneri captum postulavere; quod Ianuenses 
facere contempserunt; immo Alexandrum cum tribus galeis et duabus sagittiis, et cum archiepiscopo 
Mediolanensium, qui ad eum iverat et archiepiscopo Pisano cum galea sua, cum 
honore et triumpho, octavo kal. Aprilis in Provinciam per mare transduxerunt: ad portum 
Montis Pesulani honorifice receptus est Alexander.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
 
  |