iubeat currente transcribi, ut veritatis omnino discipulus teneat fidem, nec
stipulati foederis violet cautionem. Rogo per Iesum, qui sub Pontio Pilato
testimonium reddidit, per terribile iudicium eius, quo vivos ac mortuos
iudicabit, per angelos et archangelos, per Petrum et Paulum et omnes
apostolos ac martyres deprecor, per sanctae omousion trinitatis nomen
optestor, ut et vos et posteri vestri mei memoriam in vestris sanctis orationibus
habeatis, et quod a vobis michi per intentationem anathematis scriptum
est, veraciter impleatis. Quod ut faciatis, huius quidem vobis optestationis
adiurium pono. Si vero non feceritis, cum per auctoritatem apostolicae
sedis competenter id possem, tamen super tam angelicae militiae
chorum terribilis sententiae iaculum non intento. Sit tantum, qui michi in
hac petitione mea favere contempserit, sit, inquam, reus mendacii, sit debitor
violatae sponsionis in ultimo iudicio veritatis. Titillat ut addam: Deleatur
de libro. Sed dum reverentiam vestram prae oculis habeo, proferre
quod mens suggerit non praesumo. Quod si petitioni meae non denegatis
effectum, et post obitum meum per anniversarium semper sicut condictum
est atque praescriptum, sanctae orationis vestrae michi praebueritis auxilium,
omnipotentis Dei custodia super hoc monasterium semper invigilet,
quae et vos ab invisibilium hostium defendat insidiis, et bona vestra ab
exterioribus tueatur adversis.
Omnipotens spiritus corda vestra possideat, et fervore continuo suae
dilectionis accendat. Templum sibi nunc in vestris pectoribus construat, et
postmodum vos supernae Hierusalem moenibus introducat. Amen.
114. |
|