Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 275

Tomus I


subjuncta sunt auspiciis nostris undique
nova felicia, quibus habet calamus exarare,
quod placeat, et tuis referre suaviter auribus
quod delectet. Quantumlibet enim contra
nostrae Majestatis adventum, dum malitia temporis
longe, sic nobis absentibus, largiorem
excessibus licentiam tribuebat civitates et loca
regni, pro parte non modica, rebellionis
error assiduus infecisset visa tamen potentia
nostra, tantum sic subito quam plures ex
eis nostrarum virium fragor edomuit, et
nonnullos ab eis errorum fugata caligine spontanea
conversione reduximus ad fidei nostrae
cultum: ita quod nihil jam processibus nostris
objicitur, et nihil, vel quasi modicum restat
a fidei nostrae conformitate deforme. Et sic
evulsis jam plene radicibus, quae factionis inchoatae
materiam roborabant, cuncta nobis grata
proveniunt, et cuncta nostris auspiciis ad vota
succedunt. Ne possit tamen tuum, et aliorum
nostrorum animos fidelium credulitas
indirecta subvertere, quod dum deliciosa
regni nostri suavitate deducimur, praetermittere
curas Italicas intendamus [ad quorum
prosecutionem plenariam, tanto libentius et
liberius vacare disponimus, quanto faecundius
exinde titulus noster extollitur et facultas nobis
ad haec prosequenda de caetero liberior suffragatur]
scire te volumus, quod fiscalibus inclyti
regni nostri, per diversas partes studiose
discussis, pecuniae in majori parte quam possumus

Torna all'inizio