Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 124


unigeniti filii semper imitatur . Imitatur dixit, non operatur,
quia resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra
non dominabitur
. Caro ergo et sanguis quibus ad impetrandam
pro peccatis nostris dei misericordiam cotidie alimur, Christi
corpus ac sanguis uocantur, non solum quia essentialiter
idem sunt qualitatibus plurimum discrepantes, uerum etiam eo
locutionis modo quo res significans significate rei solet uocabulo
nuncupari. Nec iuste quisquam mouebitur si eadem caro idemque
sanguis sui ipsorum sacramenta existant secundum aliud
atque aliud accepta, cum ipse dominus Iesus post resurrectionem
suam sui ipsius diuersa temporum ratione tipum gesserit
et figuram. Apparens enim duobus discipulis locutusque eis
quantum satis esse iudicauit, dum finxit se longius ire, sicut
beatus Augustinus dicit, significauit se post paucos dies in celum
ascensurum esse. Quod iter longe remotum est a communi
hominum uita, que ipsis et duobus discipulis euidentissime figurata?
Christus ergo Christi est sacramentum, longius uidelicet
ire se fingens, longius suo tempore ascendentis in celum.
Idem eiusdem nec tamen usquequaque eiusdem. Verus namque
deus et uerus homo et fingens et ascendens; uerumtamen aliud
est figmentum terreni itineris, aliud in celum ueritas ascendentis.
Nec aliquis ita desipuerit, ut propterea abnegare presumat
fingentem se longius ire esse Christum uerum quia ipso figmento
longioris itineris significauit uerum Christum ascensurum in
celum. Porro sacramentum fidei in ipsa ad Bonifacium epistola
beatus Augustinus baptismum uocat. Verus autem baptismus
constat non tam ablutione corporis quam fide cordis, quemadmodum
apostolica doctrina tradit dicens: Fide mundans corda
eorum
et alibi: Sic et uos saluos facit baptisma, non carnis depositio

Torna all'inizio