humilitatis nomen est. Paulus postquam adductus  
est ad Magistrum, qui ait:  Discite a me, quia mitis  
sum et humilis corde . Cum Paulus proconsul per  
ejus militiam debellata superbia, sub leni jugo Christi  
missus esset, regis magni provincialis effectus,  
ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari  
amavit ob tam magnum insigne victoriae. 
2. LANFRANCUS.  Vocatus . Vel ab hominibus, vel  
a Deo. 
3.  Segregatus . A caeteris apostolis, sicut in Actis  
apostolorum dicit Spiritus sanctus:  Segregate mihi  
Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi 
  |  
  |