Ex sequenti fragmento nil aliud colligi potest quam quod quidam comes 
thesaurum ecclesie et monasterii hostiliter abstulit, et castra invasit. quo loci 
cum alearum intentus ludis, aliisque nefandis sceleribus detineretur, Dei iudicio, 
inaudito frigore arripitur; idemque oculorum lumine privatur. qua de causa 
omnia monasterio reddi iussit, ab onmipotente Domino veniam petens. 
(IN Dei nomine. Scriptum conveniencie, qualiter stetit atque 
convenit inter me) Iohannes (vir venerabilis, abbas de monasterio 
Beati sancti Vincentii, quod situm est ipsum predictum 
monasterium in comitatu Beneventano, in fluvio Vulturno, et est 
in loco, ubi Samnius vocatur, ubi nunc presenti tempore regimen 
tenere videtur, et te) Gerardus (vir venerabilis, electus de episcopio 
S. Pelini, et S. Pamphili, quod situm est ipsum predictum [.....] 
in locum ubi Corfinia civitate vocatur, ubi nunc presenti tempore 
regimen tenere videtis, quia dum ab omnibus non est incognitum, 
sed a pluribus esse videtur, et est manifestum, qualiter tu predictus 
episcopus habuisti petitionem tuam a me predictus abbas, ut aliquid
  |  
  |