: Chronicon Novaliciense

Pag 174

III


offerre curavit. Nam in illa quoque offersione sic invenimus continere:
«Dum legaliter sanctitum antiquitus teneatur et cautum
cum oblationibus Domino parentes suos tradere filios in
templo feliciter servituros, procul dubio hoc de nostris filiis faciendum
nobis salubriter prebetur exemplum: ęquum etenim
iudico Creatori nostro de nobis reddere fructum. Idcirco ego
Vvidilo hunc filium meum Amblulfum cum oblatione in manu
atque peticione, altaris pallam manu mea involuta, ad nomen
sancti Petri et sancti Andreę ceterorumve sanctorum, quorum
reliquie hic continentur, et tibi Vuarnari presenti decano ad vice
domini Vuitgari episcopi, seu et Richarii prepositi trado coram
testibus regulariter permansurum, ita ut ab hac die non liceat
illi collum de sub iugo regulę exscutere, sed magis eiusdem
regulę fideliter se cognoscat instituta servare et Domino gratanti
animo militare. Et ut hęc nostra traditio inconvulsa permaneat,
promitto cum iureiurando coram Deo et angelis eius, quia
numquam per me, numquam per suspectam personam, nec quolibet
modo per rerum mearum facultates aliquando egrediendi
de monasterio tribuam occasionem. Et ut hęc peticio firma permaneat
manu mea eam subter firmavi».
XXV. Cum autem hic sanctę et religiose vivere in presenti
studuisset seculo, post aliquantos annos sarcinam carnis abiciens,
feliciter migravit ad Deum. In cuius loco protinus ad regendam
Novaliciensis ęcclesiam domnum et sanctum promoverunt
fratres Hugonem Karoli magni filium. Ob istius quippe
Hugonis amorem, sicut supra in sua oblatione descripsimus,

Torna all'inizio