Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 113

libro III


est tacendum, ut: 'Venerabili patri et domino I. Dei gratia abbati
sancti Stefani de Bononia'.
(7) Et vide quod de multis recipientibus in salutatione 'Dei
gratia' dici potest; quod tamen de mittentibus non liceret, nisi
maioris dignitatis apice fungerentur, (8) ut in abbate sancti Proculi
est dicendum, quia ipse non debet dicere de se ipso: 'Iacobus
Dei gratia sancti Proculi abbas licet indignus'. (9) Posset tamen
ab eius subdito sibi dici: 'Venerabili patri et domino I. Dei
gratia dignissimo abbati sancti Proculi'. (10) Similiter est in
aliis procedendum, quia persona recipientis est diligentissime
attendenda, ut: 'Magnifico et potenti viro G. marchioni Montis
ferrati' (11) vel: 'Nobili et prudenti viro G. de Pirovano Bononie
potestati'. Et sic possemus exempla ponere infinita.
32. (1) QUOMODO SECUNDUM DIGNITATEM PERSONE MITTENTIS
DIVERSIFICENTUR MERITA RECIPIENTIS PERSONE ET PRIMO
DE APOSTOLICO.
(2) Illud tamen est in qualibet salutatione precipue considerandum:
quis cui scribat, quia semper est ibi facienda collatio
personarum.
(3) Apostolicus enim dicit imperatori: 'Dilecto in Christo filio
F. Romanorum imperatori et semper agusto'; (4) similiter imperatrici:

Torna all'inizio