4. Sed hoc falsissimum est; quia nec semper excellentissime
poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata
perpendi poterit.
5. Exigit ergo istud sibi consimiles viros, quemadmodum alii
nostri mores et habitus; exigit enim magnificentia magna
potentes, purpura viros nobiles: sic et hoc excellentes ingenio
et scientia querit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit.
6. Nam quicquid nobis convenit, vel gratia generis, vel speciei,
vel individui convenit, ut sentire, ridere, militare. Sed hoc non
convenit nobis gratia generis, quia etiam brutis conveniret; nec
gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo
nulla questio est - nemo enim montaninis rusticana tractantibus
hoc dicet esse conveniens -; convenit ergo individui gratia.
7. Sed nichil individuo convenit nisi per proprias dignitates,
puta mercari, militare ac regere; quare si convenientia
respiciunt dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam
digniores, quidam dignissimi esse possunt, manifestum est
quod bona dignis, meliora dignioribus, optima dignissimis
convenient.
8. Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum
nostre conceptionis quam equus militis, et optimis militibus
optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus
optima loquela conveniet. Sed optime conceptiones
non possunt esse nisi ubi scientia et ingenium est;
ergo optima loquela non convenit nisi illis in quibus ingenium
et scientia est. Et sic non omnibus versificantibus optima
loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio
versificentur, et per consequens nec optimum vulgare.
Quapropter, si non omnibus competit, non omnes ipsum
|
|