Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 104

libro III


est. (5) Si autem hereticis et atrocissimis hostibus est scribendum,
iudicio meo quantumquumque sint magni sunt eorum nomina
posponenda.
9. (1) QUANDO MINOR CAUSA CONSOCIATIONIS PREMITTATUR .
(2) Videmus tamen quoddam mirum quandoque contingere,
scilicet ut nomina humilium personarum sublimibus preponantur.
(3) Quod propter consortium sublimium personarum contingit,
ut si filius vellet scribere patri suo simul et servo posset
ita dicere competenter: 'Iohanni patri et domino plurimum reverendo
et Birrie dilecto servo atque fideli Petrus suus cum debita
affectione salutem', ut intelligatur quantum ad patrem suus filius
et quantum ad servum suus dominus. (4) Similiter affectionem
debitam patri appellat subiectionem sed affectionem debitam
servo dicit dilectionem. (5) Similiter potest dici: 'Venerabili
fratri H. Dei gratia Bononiensi episcopo et presbitero P.
capellano sancti Martini de Aposa I. divina permissione episcopus

Torna all'inizio