Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 213

Liber III


extra patriam videre facile posse. Si patriae commoda aut voluptates desideret ubique illi eadem aut maiora commoda fore demonstrabimus. Quod si extra patriam et melius et quietius et commodius possit vivere, omne solum viro forti patrium existimandum, exemplo Teucri, qui patriam illic esse aiebat, ubicunque esset bene. Denique stultum esse dicemus, se suamque virtutem moenibus unius civitatis claudere eique se addictum ac devinctum esse existimare, quum possit universum terrarum orbem sibi patriam facere, ut Socrates, qui quum interrogaretur, cuiatem se esse diceret, mundanum se esse aiebat.
De consolatione mortis.
Cap. XIIII.
Sequuntur ea quae adversus dolorem ex alicuius morte susceptum dici solent. Quae quidem, quoniam res ipsa quotidie accidit atque in omnium ore versatur, partim tam multa sunt, ut brevi comprehendi non possint, partim tam late patentia, ut facile ab omnibus excogitari queant. Nos tamen, ut aditum ad caetera invenienda faciliorem omnibus et latiorem praebeamus, quaedam breviter perstringemus. Igitur si consolari quenquam morte lugentem statuerimus, oportebit nos initio scribendi orationem nostram ad illius dolorem parumper accommodare, ita ut et iure dolere et nos ad eius dolorem

Torna all'inizio