et quomodo in anno Imperii sui VIII. Res
ipsa praedicto Adelberto dante fuerint acquisitae,
ac in anno Imperii ejus X. super ipsum
Ildebertum Comitem causidice recuperatae
pagina, quae decreto Principum et Optimatum
Italae, qui in ipso placito praefuerunt,
inde fieri iussa est, lucide manifestat.
866.
Consequenter etjam annio Imperii sui XIV,
idem gloriosus Imperator accepit in augmentum
Ecclesiae ¬Piscariensis perpetualiter habendum,
a quibusdam eximiis viris de Comitatu
Senensi, videliet Farimundo Diacono et Capellano,
a fratribus suis, filiis quondam Farulfi,
donationem sub titulo proprietatis curtem
in fundo palmae cum casis massariciis, et
omnibus rebus sibi pertinentibus. Unde receperunt
per missum Domni Augusti nomine
Adegerium, caballum unum peroptimum, sicut
testatur chartula donationis eorumdem.
Item Serenissimus Imperator per omnem Italjam
cupiens Monasterium quod construi decreverat
possessionibus dilatare, misit ideo Romam
quemdam Hermenulfum Comitem familiarem
suum cum infinita pecunia: qui datis
ex ea octingentis libris argenti Petro Consuli
et Duci Romanorum, accepit ab eo ad
proprium jus Augusti in ipsa Romana urbe,
solarium habitatonis sua, cum area et curte,
Sala seu Capella Sancti Blasii, cum balneo et
viridiario et curtem in fundo Tussiano juxta
lacum Sabbatini, cum omnibus rebus sibi pertinentibus.
\*
869.
Unde Salerni, ubi Domnus Imperator anno
Dominicae Incarnationis DCCCLXIX. pro totius
Romani Imperii commodo, et Christiani
nominis libertate morabatur, chartula firmi¬tatis
condita, et in ea eodem Petro et aliis
nobilibus civibusque Romanis se subscribenti¬bus
testibus est corroborata hoc modo Petrus
in Dei nomine Consul, et Dux in hac charta
venditionis a me rata subscripsi. Signum ma¬nus
Johannis filii Leonis de Civitate Roma ex
genere Romanorum. Ego Gregorius, filius Leonis
de Civitate Roma, legem vivens Romanam,
in hac charta venditionis rogatus a Petro testis
subscripsi. Signum manus Johannis Ducis
de Civitate Roma legem vivens Romanam testis
subscripsi. Teubaldus legem vivens Romanam
in hac charta venditionis rogatus a Petro testis
subscripsi. Signum manus Landerici ex
genere Romanorum. Richinus rogatus a supradicto
Petro testis subscripsi. Agelmundus Notarius
Domnni Imperatoris in hac charta venditionis
rogatus a supradicto Petro testis subscripsi.
Johannes, et Aripertus in hac charta vendit,
rogati a Petro testes subscripserunt. Petrus
Notarius Domini Imperatoris scriptor hujus
chartule venditionis, quam post traditam complevi,
et dedi.
872.
Vir etjam nomine Pratari vendidit eidem
Augusto anno Imperii sui XX. terram in fundo
Aprutino, Casale vocabulo Juliano pro supplemento
Piscariensis Ecclesiae acceptis ex Regio
Fisco XX. solidis.
Circa tempus vero fundationis Monaterii
Piscariensis magnificus Imperator nolens sicut
olim Rex David, nisi in proprio solo constituere
domum Dei, accersito quodam Illustrissimo
Sisenando, et tributis ei per missum suum
Adoaldum XX. libris argenti, exegit ab eo
|
|