altare sancti Laurentij venerabiliter collocavit. si igitur tempore
Sabbatini ecclesia Sancti Laurentij iam erat edificata, satis probabile
est quod tempore sancti Syri iam erat constructa, maxime
cum inter Sabbatinum et sanctum Syrum non fuerit nisi sanctus
Romulus. sed ideo corpus sancti Syri non fuit in ecclesia
Sancti Laurentij sepultum, quia sedes pontificalis adhuc ibi non
erat, sed erat in basilica Duodecim Apostolorum, que modo
dicitur monasterium Sancti Syri. credimus autem quod opus
tam sumptuosum et nobile ecclesie Sancti Laurentij fecit commune
Ianue et non persona aliqua specialis. est autem ecclesia
|
|