Papias: Ars Grammatica

Pag 144


< 1. DE SIGNIFICATIONE >

1 Genera igitur uel significationes uerborum sunt V: actiuum,
passiuum, commune, neutrum, deponens; que tripliciter considerantur:
significatione uel litteratura seu utroque modo; genus
tamen proprie est uel in actu uel in passione. 2 Et omnia uerba
perfectam habentia declinationem et equalem uel in o desinunt
uel in or ; in o desinunt due species, actiua et neutralis; nam in or
cetere finiunt. 3 Actiua quidem est proprie, que semper actum
alicuius sensus significat et sumendo r facit ex se passiuam, ut
"audio, audior"; excipiuntur "metuo, metuor", "timeo, timeor", que
e contrario significant. 4 Et coniungitur transitiue genitiuo uel
datiuo uel accusatiuo casui, ut "abstineo irarum", "impero tibi",
"oro te". 5 Intransitiue uero iungitur nominatiuo et uocatiuo, ut
"legit Petrus", uel "lege Petre", in eadem persona. 6 Cum ablatiuo
uero non iungitur per se nisi cum alio, ut "uideo solem oculis".

Torna all'inizio