Dionisius, quod divini laudant et in Scripturis sanctis predicant Dei
bonitatis manus.
Et posteriora. Posteriora priora respiciunt; omnia enim posteriora
post priora secuntur. Nec possent esse posteriora, nisi a prioribus forent
precessa. Cum itaque posteriora dicuntur, posteriorum positione priora
intelliguntur. Nec est necesse ut priora scribantur cum posterioribus, cum
dictis posterioribus in ipsis, tamquam antecedentia in suis consequentibus,
intelligantur. In laude igitur posteriorum etiam priorum preconia
nect<u>ntur, quia in finium laudibus principiorum glorie naturaliter
advocantur. Cuius finis bonus est, et principium bonum est.
Sed que sunt priora bonitatis Dei, queve posteriora, que theosophorum
laudibus efferuntur? Et ut id breviter possit insinuatum iri,
Dei bonitatis priora «in principio erat Verbum», et posteriora eius
sunt «Verbum caro factum est et habitavit in nobis»; priora «sapientiam
loquimur inter perfectos», posteriora vero sunt «non enim
iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi Dominum Ihesum Christum et
hunc crucifixum». Laudant ergo, ait Dionisius, theosophi posteriora
Dei bonitatis, quod illa theologia veteris instrumenti indicat, quia «non
videbit me homo, et vivet» sed tantum «posteriora mea videbis»
ait Dominus ad Moysen. Moyses enim tantum posteriora Domini vidit,
quia lex in posteris suis, id est apostolis, Dominum Ihesum et Deum et
hominem veraciter credidit, et etiam Verbum incarnatum manibus
tractavit oculisque probavit beatis.
Et dorsa. Quia posteriora Dei dorsa respiciunt, cun posterioribus
dorsa coniunxit, ut ex utroque vocabulo posterioris et dorsi coniectes,
quoniam Dei anteriora nullus in carne positus sicut sunt quandoque videre
potest. Cum enim duorum finium capitis atque pedum dorsa meditullium
capiant, horum finium apices qualicumque perspicacitate intueri
nequibis, nec hoc sapientes requirant quoniam cherubin in alis
senis Dei bonitatis duabus alis pedes duabusque caput velabant, et duabus
quasi medium aperientes volabant. Denique si laudis conscripte preconium
Dei bonitatis dorsa merentur, quali gratiarum gloria <eius>
anteriora donabis, cum vix dorsa illius etiam in spiritu rapta sufficiat
laudare lingua carnis? Et introducit theologia quendam in Ezechielem
transeuntem per mediam Iherusalem et signantem tau caracterem crucis
|
|