: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 36


Nuntii namque ipsius solliciti et veloces per diversas provincias discurrebant; nunc ibant ad
curiam maximi Federici, nunc ad principes Alemanie, ad seditionem et discordiam excitandos,
nunc ad regem Ungarie, pro amicitia obtinenda, nec non ad ferocissimum regem Castelle
pergebant, cui regnum italicum seminator discordie promittebat, ut fieri posset totum mundum
adversus Ecclesiam provocaret. Cor siquidem impiissimi Ecelini erat continue quasi mare
fervens quod quiescere nunquam potest. Nil putabat esse actum, cum aliquid superesset
agendum. Unde modis omnibus assidue cogitabat cum instantia vehementi addere malum
malo et iniquitatem super iniquitatem apponere, quam timens ne sibi tempus deficeret ad suas
machinationes et dolositates inopinabiles opere adimplendas. His ita breviter exaratis, ad
describendum tirannidis eius exitum accedamus.
Anno itaque revoluto postquam Brixiam optinuerat Ecelinus, circa principium septembris
ipse congregavit exercitum copiosum processitque de Brixia in manu valida et castramentatus
est in campestribus Urceorum et omnia que circa predictum castrum fuerant, devastavit. Quo
audito, Cremonenses, amicis undique convocatis, exiverunt undique unanimiter contra eum, et
iuxta Sunzinum castrum temptoria posuerunt. In quorum auxilio Mantuani et Ferrarienses cum
Marchione estensi magnifice sunt profecti. Mediolanenses etiam contra lupum rapacissimum
venire communiter promiserunt. Cum ergo essent insimul congregati, ceperunt preparare se
ad pontes super flumen Olei fabricandos ut possent, venientibus Mediolanensibus, transire ad
tirannum perfidum invadendum. Interea cum hoc facere molirentur, Ecelinus, cui mille artes
inerant milleque modi nocendi, suis machinationibus et persuasionibus fraudalentibus, quosdam
magnates Mediolani corruperat suum populum odientes, qui firmiter promiserant ei suam tradere
civitatem et pro huius rei securitate proprios etiam filios ipsi obsides tradiderunt. Quorum
promissionibus incumbens tirannus, cupidus dominandi, cor suum in superbiam elevavit, quod
erat ruine presagium imminentis. Et de nocte consurgens, de campestribus Urceorum iussit
populum redire Brixiam festinanter; ipse vero cum octo milibus hominum equestrium, in quibus
erant tria millia electorum militum, velociter quasi aquila volans ad escam, per pontem Palazoli
flumen Olei pertransivit, veniensque ad Aduam fluvium ipsum similiter incessu precipiti
transvadavit. Ibique occurrerunt ei patrie proditores; quibus assumptis, versus Mediolanum
ire cum summo gaudio minister diabuli festinabat, a quo, exigentibus sicut bos nescius
ad victimam ducebatur. Ipso namque Mediolanum pergente, e contra Martinus de Ture, vir
sapiens et astutus, totius populi mediolanensis capitaneus et defensor, de Mediolano cum exercitu
erat egressus et in Cremonensium auxilium, veniebat. Precurrens igitur nuncius, quem Pergamenses
quidam amici Ecclesie direxerunt, nuntiavit Martino tremendum eventum ferocissimi
Ecelini. Qui, cum audisset quod tam crudelissimus predo ad optinendum Mediolanum
cum exercitu adveniret, obstupuit vehementer, revertensque velocissime versus Mediolanum
(Domino favente sine quo frustra vigilant qui custodiunt) pervenit ante pessimum Ecelinum.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio