Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 564


Synodus hinc congregatur in Petri vestibulo;
Noluit exire Symon de trulli latibulo;
Iudicatur reus mortis et trabis patibulo.

Condempnato incubone Ravennas eligitur
Orthodoxus, qui de regum traduce producitur,
Cesare precipiente papa benedicitur.

Quo audito liquit trullum confestim Stercutius
Neque loco in eodem vult esse diutius,
Nullum putat poliandrum fore sibi tutius.

Quęritur per totam urbem sollerti indagine
Ille draco tortuosus, anguis de propagine,
In telluris se abscondit profunda voragine.

Sed pulsatus de cavernis ob ruinę cumulum
Devolavit moriturus ad Crescentis iugulum,
Quod indigene appellant Adriani tumulum.

Iam pilosus ad pilosum, alter clamat alterum :
„Quia fecimus de luto omne genus laterum,
Pari morte hoc de loco ibimus ad Tartarum.

Torna all'inizio