Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 583


scire etiam debeant gladium vibrare ad percutiendum,
portare scutum ad se protegendum: et cum debeant esse
vigilantes, agiles, sobrii, habentes armorum experientiam:
oportet omnia haec peramplius et perfectius reperiri in
eo, qui est supra pugnatores pedites praeponendus. Debet
ergo qui in pugna peditibus praeponitur esse fortis viribus,
procer statura, sciens eiicere hastas et iacula, sciens
dimicare gladio ad percutiendum, portare scutum ad se
protegendum, vigilans, agilis, sobrius, habens omnium
armorum experientiam: ut sciat erudire pugnantes sibi
commissos, et cogat eos ad bene debellandum, et ad arma
tergendum. Nam ipse armorum nitor terrorem incutit
hostibus, ut portans huiusmodi arma credatur bonus
esse bellator. Ipsa enim rubigo armorum in eo qui portat
illa, arguit inertiam bellandi. Si ergo talis debet esse
qui praeponitur pedibus bellatoribus: multo magis debet
esse armorum expertus. et procer corpore, et fortis
viribus qui est equitibus praeponendus: quia in bello equestri
maior conflictus efficitur, quam in pedestri pugna.
Oportet igitur praepositum et ducem militaris belli esse
habilem corpore, ut possit etiam armatus agiliter equum
conscendere: scire fortiter equitate, cum lancea percutere,
eiicere iacula, cum scuto se protegere, cum clava et
ense dimicare, habere omnium armorum exercitum,
ut possit suos commilitones de pugna
erudire, ut fortiter pugnent, arma tergant,
et alia faciant quae requiruntur
ad bellum.

Torna all'inizio