Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 138


Assigno causam nolebam nubere quare:
Multum longevi temporis ambo sumus.
Ambo sumus vetuli, me namque vetustior ille;
Pauper ego, dives non tamen ille manet.
Si duo carbones iungantur mortificati,
Ex illis numquam lumen habere potes.
Nubere propterea sibi quondam non cupiebam,
Diversa nimium sed modo mente trahor:
Dictis namque suis me tantum sollicitavit,
Ipsum quod nobis esse peropto virum.
Non aliter gutta durissima petra cavatur,
Ammonitu quam sum mollificata suo.
Cum michi sit certum quod tu venereris ab illo
Menteque devota te vehementer amet,
Si placet, hec per te tractetur causa decenter,
Ut sim nupta sibi, sit vir et ille michi.
Si vestro studio poterit res ista patrari,
Vestris servitiis subdita semper ero".
Indignatus ait concepto Fulco furore:
"Deberes merito verbera dira pati:

Torna all'inizio