factus sacerdos secundum legem Judaeorum, quae  
carnales observationes praecipiebat, quia non est  
de tribu Levi, unde sacerdotes eligi ipsa lex jubebat,  
sed secundum quod placuit virtuti divinitatis suae,  
in qua et ex qua est vita insolubilis, id est, aeterna,  
quae morte interveniente non solvitur. Aliter. Non  
est factus sacerdos ut in sacrificiis observaret vel  
observari praeciperet carnalia praecepta legis, sed  
spiritualem intelligentiam, quae est virtus per quam  
datur vita insolubilis:  Littera enim occidit, spiritus  
 autem vivificat . 
10. AMBROS.  Secundum virtutem , id est, vitam in  
semetipso habens insolubilem. Quamvis enim ad  
tempus mortuus est carne, tamen in aeternum divinitate  
vivit. 
11. LANFR.  Contestatur . Probat auctoritate divina,  
quia secundum similitudinem Melchisedech, exsurrexit  
alius sacerdos. 
12. AMBROS.  Secundum ordinem Melchisedech . Ordinem 
autem ejus multis modis interpretatur quod  
solus et rex fuit et sacerdos, ante circumcisionem  
functus sacerdotio, ut non gens ex Judaeis, sed Judaei  
ex gentibus sacerdotium acceperunt. 
13. LANFR.  Infirmitatem . Vetus lex infirma erat,  
quia cultoribus suis perfectam justitiam dare non  
poterat. Si enim cultores ejus perfecte justi essent,  
post mortem statim requiem habituri coelum ascenderent.  
Sed erat per ejus observantiam justificatio  
nonnulla, peccatorum remissio aliqua, non tamen  
plena. 
14.  Inutilem . Inutile fuit post adventum Christi  
observare ea quae ideo fiebant, ut ea quae nunc fiunt,  
praedicerent esse futura. 
15. AMBROS.  Introductio . Habuit quippe ex spem,  
sed non talem; sperabant enim bene placentes, et  
legem Dei custodientes possidere terram, nihil  
aerumnosum pati; evangelica autem praecepta custodientes,  
non terram sperant possidere, sed coelum.
  |  
  |