Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 86

Liber II


non minus in alios, quam in nos convenire ostendimus, quum iniquum esse dicimus, ex tenui suspicione quemque iudicari, si sic facere liceat unumquenque in ius rapi atque in suspicionem multorum criminum trahi. A rumoribus locus communis, quum esse id de reo vulgatum et in omnium iam ore versari neque temere vulgari turpem de aliquo rumorem solere neque causam ho minibus, cur id fingant, esse dicimus. Contra rumores locus est quum vulgo et famae dicimus credi non oportere: rumores ut plurimum falsos esse idque exemplo alicuius falsi rumoris ostendimus. Item, quum factum aut verum de adversariis rumorem proferimus, quem in ore omnium esse dicamus eique tamen nos fidem ostendimus non habere. Atque haec in coniecturali causa considerantur quae quoniam in epistolam cadere frequenter solent, quum rem vel factam vel faciendam coniectura investigamus, quod Cicero ad Lentulum in causa regia plane ostendit: propterea sunt a me pluribus verbis explicata. Nunc ad legitimam constitutionem transeamus.
De legitima constitutione.
Cap. IIII.
Legitima constitutio est quum ex lege aut scripto aut nomine facti controversia nascitur, ut quum leges, testamenta, voces ipsae alio modo ab

Torna all'inizio