Cap. LXIII.
Eidem, respondet ad transmissa.
Intellectis his, quae per tuas literas et nuncios,
super negotio N. nostrae Celsitudini noviter
intimasti, licet ex hoc per te uberiorem effectum
consequi speraremus, de tuae tamen fidei
constantia finaliter diffidere non volentes:
ecce quod super ipso negotio M. et G. fideles
nostros, ad te duximus destinandos, tuae fideliati
mandantes: quatenus, quicquid ipsi pro
parte nostra tibi duxerint proponendum, indubitanter
credas, tanquam ab ore nostro prolatum,
reverenter audias, et id efficaciter
exequaris.
Cap. LXIV.
Eidem, ut fiat inquisitio de clandestinis damnis,
illatis cuidam viduae.
Querelam B. de N. viduae, fidelis nostrae,
recepimus, continentem, quod quidam
malefactores, ad damna clandestina intrepide
animati, ea absente, et pro suis negotiis
in Curia nostra commorante, quondam
suam vineam, cum arboribus, in N. sitam,
ausu temerario inciderunt. Nolentes igitur, ut
propter impunitatem excessuum crescat audacia
delinquendi, fidelitati tuae praecipiendo mandamus:
quatenus contra malefactores eosdem,
ad quos inveniendos omnem, quam poteris, te
volumus adhibere solicitudinem, inquisitionem
facias diligenter: per quam, si poterunt inveniri,
procedas immediate justitia contra eos.
|
|