D.  Deus quot litterarum?  M. . Quattuor.  D.  Quae uocales,  
quae aliae?  M.   E et u sunt uocales, s est semiuocalis, d est  
muta.  D.  Quot syllabarum?  M.   Duarum.  D.  Prior quanta?  M.  
Breuis.  D.   Quomodo?  M.   Vocali ante alteram uocalem.  D.  
Dic regulam.  M.   Vocalis et cetera.  D.   Posterior quanta?  M.  
Breuis.  D.  Quomodo?  M.   Regula.  D.  Dic regulam.  M.   In us  
omnia breuiantur. 
 D.  Est quot litterarum?  M. . Trium.  D.   Quae uocales, quae 
aliae?  M.   E est uocalis, s est semiuocalis, t est muta.  D.   Quot  
syllabarum?  M.   Vnius.  D.  Ipsa quanta?  M.    Longa. D. Quomodo?  
 M.   Positione.  D.  Quid est positio?  M.   Positio est quotienscumque  
et cetera. 
 D.  Animus quot litterarum?  M.   Sex.  D.  Quae uocales, 
quae aliae?  M.   A, i et u sunt uocales, m et .n sunt semiuocales  
<et> liquidae, s est semiuocalis.  D.  Quot syllabarum?  M.  
Trium.  D.  Prima quanta?  M. . Breuis.  D.   Quomodo? M. Exemplo.  
 D.  Dic exemplum.  M.    Si deus est et cetera.  D.   Media  
quanta?  M.    Breuis.  D.  Quomodo?  M.   Correpto accentu.  D.  
Correptus accentus quid est?  M.   Quotiens et cetera.  D.   Vltima  
quanta?  M. . In hoc loco longa positione, sed naturaliter est  
breuis regula.  D.  Dic regulam.  M.   In us omnia, ut superius dictum est. 
 D.  Nobis quot litterarum?  M.    Quinque.  D.  Quae uocales,  
quae aliae?  M. . O et i sunt uocales, n et s sunt semiuocales, 
b est muta.  D.  Quot syllabarum?  M.   Duarum. D. Prior quanta?  
 M.   Longa.  D.  Quomodo?  M.   Exemplo.  D. . Dic exemplum. 
 M.   Si deus et cetera. 
 D.  Vt quot litterarum?  M.  Duarum.  D.   Quae uocalis,  
quae alia?  M.  V est uocalis, t est muta.  D.  Quot syllabarum? 
 M.   Vnius.  D.  Ipsa quanta?  M.   Hic longa posìtione, sed naturaliter  
breuis.  D.  Quomodo?  M.    Regula.  D.  Dic regulam.  M.  
In t omnia, ut superius. 
 D.  Carmina quot litterarum?  M.   Septem.  D.  Quae uocales,  
quae aliae?  M.   A bis posita et i sunt uocales, r m n sunt
  |  
  
  
  
720 
  
  
  
  
725 
  
  
  
  
730 
  
  
  
  
735 
  
  
  
  
740 
  
  
  
  
745 
  
  
  
 
  |