Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive De rebus Siculis carmen

Pag 109

P XIX.: Imperialis ab obsidione regressus


Ut videt ere duces saturatos Cesar et aurum
Eructare suos, mens subit ista loqui:
“Qui fluvios nostros dudum siccastis Yberos,
In fontes Siculos mergitis omne caput.
Equor adhuc superest, licet inpotabile, vobis,
Nec mare, quod saturet vos, nec abyssus habet.”
Nec mora comperta tunc Cesar fraude suorum
Arripit a tritea febre coactus iter.
O quantum pene quantumve timoris in omnes
Sollicitans animos intulit illa dies!
Ut coadunat oves timor a pastore relictas,
Quas canis exclusit solus ab ore lupi,
Non aliter, quos imperii pia gratia fovit,
Hic flet, et ille dolet: regnat ubique metus.
Quid tibi tunc animi, que mens fuit, archilevita,
Cum recipis vetitum posse videre Iovem,
Et tamen evelli subito temtoria cernis!
Nox erat et castris nec fragor ullus erat.
Funes comburi, testudinis ossa cremari
Cernis et auxilium Palladis omne rui.
Ut quatit aura novas resecande messis aristas,
Ut movet equoreas Eolus asper aquas,
Sic sic Alfanides patrii cognominis heres
Et sine spe reditus et sine mente tremit.
Tunc dolor et lacrime singultibus ora fatigant,
Tunc mens Socratici pectoris omnis hebet.
Anxius ignorat, quid agat. Responsa referre
Ulla times? Labor est Itala castra sequi.
Quem non matris amor nec presens gloria rerum
Nec fratrum pietas nec grave vicit iter,
Imperium sequitur, subit alta mente labores.
***
At Tancridini redeunt, rumoribus implent
Urbem, de magno principe falsa ferunt:
Hic: “Obit!”, ille: “Obiit!”, “Calet!” hic,
“Frigescit!” et ille
Asserit; incerto fluctuat ore fides.

515




520




525




530




535




540




545




550
Torna all'inizio