inceptam antiphonam inclinat, cum in tabula in capitulo nominatur, si
ibi praesens est, cum in psalmo uel in alio aliquo fallitur in choro, pro
quo ueniam petat. Eunte eo ad legendum uel redeunte a legendo assurgat
ei totus conuentus. Transeunte eo per claustrum uel per quemcunque
locum assurgant ei omnes ante quos transit, quoad usque pertranseat.
Cum capitulum introierit fratribus iam in eo considentibus, de omnibus
gradibus omnes descendant donec idem consideat. Ubicunque sit, ibi
debet esse ordo et disciplina; quapropter in quocumque loco fuerit,
siue in claustro siue extra claustrum, cum reprehendit aliquem fratrem
inordinate agentem siue loquentem, mox ille coram eo humiliter ueniam
petat sicut in capitulo et tamdiu stet ante illum donec illum iubeat sedere.
Et si uiderit illum irasci, tamdiu satisfaciat ante ipsum ueniam petendo
quousque illum reddat placatum. Abbas tamen prouidere debet, ne hoc
faciat coram saecularibus hominibus.
Ubicunque sederit nullus iuxta eum sedere praesumat, nisi ipse iusserit.
Iussus uero sedere ad genua eius se flectat et osculetur et sic humiliter
iuxta eum sedeat. Quicunque ei in manum aliquid dederit uel de manu
eius aliquid acceperit, osculetur manum ipsius. Intraturo in refectorium
duo fratres seruiant ei de aqua et manutergio. Quamdiu in choro fuerit,
nullus infantibus nisi eo iubente audeat disciplinam inferre. Quamdiu
dormierit in lecto suo, mane nullus sonitum audeat facere. Magister
tamen infantum si uiderit transire horam, qua sonitus a priore fieri solet,
surgat et quam quietius possit infantes excitet uirga tantummodo
tangens pannos, quibus cooperti sunt. Quo facto exeuntes de dormitorio
lauent se et pectant et factis solitis orationibus in scholam suam redeant
et cum silentio sedeant, donec abbas de lecto surgat.
Cum alicubi extra monasterium moram faciens mandat conuentui
salutationes seu orationes, omnes qui in capitulo sunt inclinent flexis
usque ad suppedaneum scabellum genibus. Eodem modo fit pro papae
uel regis salutatione. Pro aliarum uero personarum salutationibus
humiliter inclinetur tantum. Cum autem alicui fratri mandat huiusmodi
aliquid, ubicunque dicatur ei ipsa salutatio, continuo humiliter inclinet
flexis ad terram genibus. Quicunque frater ad eum extra claustrum
uenerit, primum dicat Benedicite , deinde indicet propter quam causam
uenerit. Nec sedere coram eo nec recedere ab eo audeat sine eius licentia;
accepta ab eo recedendi licentia primum dicat Benedicite deinde recedat.
|
|