portans carnis frustum in ore suo, vidit vmbram carnium in
aqua, et, credens illud capere pre sua concupiscentia, aperuit
os suum ad capiendum illud; et cecidit quod habebat, et remansit
vacuus ab vtroque.
Timui ergo timore maximo religionem, et dubitaui de persona
mea, ne quando molestaretur et non posset tolerare, et
in statu quo fueram cogitaui permanere. Postea vero deliberaui
permanere inter illud quod timebam non posse tolerare,
et illud quod aduenit habitanti in mundo ex tristicijs et angustijs.
Et manifestum mihi est quoniam non est aliqua
concupiscentia nec delectatio huius seculi, que non conuertatur
in tristiciam et languorem et causat dolorem
et aduersitatem in hoc mundo. Sicut aqua salsa, de qua quantumcumque
quis plus biberit, tanto plus sitiet. Aut sicut os
in quo nil aliud est, nisi odor carnium; quod cum inuenerit
canis, volens illud rodere, confricantur exinde cum eo gingiue
donec sanguis ex illis fluat; at ille pro tanto non cessat pertractare
os suis dentibus, et quantumcumque magis querit
rodere os suum, querit diminuere (re) sanguinem suum. Vel
sicut miluus, qui, cum inuenerit modicum carnis, congregant
se aues ad ipsum, ita quod tota die existens in tribulationibus
et fugis propter eas, dimittit eis carnem, et ipse remanet
exinde inanitus. Vel sicut vas, in quo est desuper modicum
mellis, de subtus vero plenum veneno, et quicumque de eo
gustauerit, parum de dulcedine et multum de amaritudine
percipiet. Vel sicut somnus dormientis, in quo eius anima,
cum dormit, gratulatur, cum vero fuerit excitatus, eius gratulatio
expirat. Vel sicut coruscatio que parum illuminat, et
subito recedit, et remanet homo in tenebris sicut prius. Vel
sicut vermis serici, qui, protendens filum serici a se, causat
sibi necem.
Et factum est, cum cogitassem in his et correxissem animam
|
|