Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 49

Liber I


Ducuntur etiam argumenta ex modo, quum exponitur quo modo, quo animo aliquid a nobis vel ab aliis factum sit. Eius partes sunt prudentia et ira. Prudenter aliquid factum existimatur, quum vi, dolo, consilio, persuasione, mente denique tali factum est. Imprudenter contra factum dicitur id, quod per inscitiam, casum, necessitatem, quod praeterea per affectionem animi, iram, odium, amorem est factum. Veniet autem hic locus in epistolas, quum nostrum vel alterius factum accusabimus vel excusabimus et veniam petemus. Hoc Cicero saepe facit, quum accusat Pompeium, quod ita bellum administraverit et quum se ipsum excusat, quod affuerit. Facultates etiam epistolis praestant argumenta in petitionibus commendationibusque praesertim quum ostendimus habere eum ad quem scribimus, magnam eius rei quam p<e>timus, praestandae facultatem. Conferunt etiam plurimum in deliberando, quum exponimus quae necessaria sint ad eam rem quam scribimus, faciendam. Hunc locum tractavit Cicero, quum de ratione traducendae vitae cum Servio Sulpitio consultaret. Conferunt etiam facultates ad reprehendendum vel excusandum. Cuius rei exemplum est apud Ciceronem ad eundem Servium, quum Pompeium accusaret, quod neque militum genere aut robore, neque consilio satis valeret.

Torna all'inizio