cause non nascitur sicut debet. (8) Nam quarundam causarum
alia exigit attentionem principaliter, alia docilitatem, alia benivolentiam.
Si orator ergo facit attentum cum debet facere benivolum
vel e converso est exordium vitiosum. (9) Separatum
dicitur quod cum sequenti narratione proprie non coheret, ut
si dicas: 'Ad vos recurro tamquam ad patrem et dominum specialem,
quare firmiter cognoscatis quia imperator est Ravenne,
Lombardiam in proximo intraturus'. (10) Inefficax est illud quod
neque benivolum neque docilem nec attentum efficit auditorem,
ut si dicas: 'Licet pudeat me rogare, quia possem cogere, si
placeret, peto tamen ad presens ne sitis ausi michi audientiam
denegare'.
16. (1) QUANTA SIT DILIGENTIA IN EXORDIIS ATTENDENDA.
(2) De natura exordiorum plura diximus quam in epistolis
requiratur. Quod ideo fecimus quia tante difficultatis est exordiorum
dignitas et potestas quod sine his non potuisset in plenam
notitiam devenire.
(3) Preterea sermocinantibus et causidicis, qui frequenter
utuntur exordiis, certam viam exordiendi prestitimus et iuvamen.
(4) Et revera optima est exordiorum exercitatio, quia si
principium, quasi fundamentum quoddam, bonum fuerit et
perfectum, totum sequens edificium roboratur. (5) Nam principium
|
|