11, C. 30, q. 5] et ff., De inter act., Ubicumque [D. 
11. 1. 21]. 
Possunt autem fieri positiones et interrogationes 
usque ad sententiam proferendam, argumentum predicti 
decreti Iudicantem [c. 11, C. 30, q. 5] nisi autem 
fuerit renuntiatum vel inclusum a partibus, iudex 
vero ad sententiam usque etiam potest conclusionem 
interrogare potest, ut Extra, De fide in., c. Cum 
Iohannes [X. 2, 22, 10]; scilicet tamen actor quam 
reus iuret quod de hiis que sciunt per scientiam respondent 
vel credulitatem. Tamen positiones non possunt 
fieri super credulitate, ut dicatur ita: "pono me 
credere vel quod credo vel sicut credo tu fecisti vel dixisti 
hoc," quoniam qui potest certum debet 
ponere, argumentum ff., De rei ven., Si in rem [D. 6, 
1, 6] licet respondenti sufficiat sic respondere: "scio 
vel credo vel nescio", per que verba reus potest litem 
contestari, ut Extra, De rest, spo., c. Cum ad sedem 
[X. 2, 13, 15]. 
Super criminalibus autem secundum doctrinam 
Domini Pape Inno[centii] Pape quarti non debent 
fieri positiones quia nullus debet se prodesse ut De 
re. distinctio 1 § Hiis auctoritatibus, versu Non 
tamen dico ut te prodas [c. 87, Dec. Di. De poen.], 
nisi in duobus casibus: unus est quando ille contra 
quem fiunt positiones infamatus est de illo crimine 
tali ponatur post actam penam impeditur executio
  |  
  |