Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 207

Tomus I


honorem Ecclesiae ac favorem omnimodum
Ecclesiae libertatis, quantum cum Deo salvis
jure et honore Imperii, et nostrorum regnorum,
possumus, obnixius offerentes illam
ad nos ut reverendi patris benevolentiam
relaturi, per quam erga debitam patris reverentiam
ad omnem honorificentiam filialem,
totis affectibus ac expertis effectibus, plus
quam aliquis alius devotus filius effundamur.
Cap. XXXIV.
Regi Franciae varias calliditates Papae exponit,
rogans ut per regnum suum faciat divulgari, ut
nullus accedat ad Concilium papale.
Ineffabilis veritatis testem, supremae justitiae
judicem obtestamur, quod cum apud
vos et alios principes, illum autorem
transgressionis arguimus, cujus verenda tegere
filialis reverentiae debito coarctamur, rubore
multo perfundimur: nec ad haec aliter dispendii
nostri cura sollicitat, vel timor astringit,
nisi quod totius Reipublicae Christianae, sed
omnium maxime secularium dignitatum veremur
ex nostra taciturnitate jacturam, et proximam
ex dilatione ruinam. Nam ut exempli
perniciem [taceamus, quae saepe labitur a mundi
primatibus, et viris praecipua dignitate conspicuis],
ad privatos. ecce quod Christianorum

Torna all'inizio