Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 20


«Porro sciendum est duas esse species tentationis». Hic ex ipsa tentatione
ostendit modum culpae; et circa hoc tria facit: primo distinguit tentationis
modos, et quis eorum sit gravior, quia ille qui est a carne; secundo ostendit
quod peccatum Adae gravitatem quamdam habet, quia tantum exteriori tentatione
pulsatus cecidit; et tamen remissibile est, quia per alium tentatus fuit, ibi:
«Homo ergo, qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus
erat quanto leviori impulsu fuerat prostratus»; tertio removet quasdam
dubitationes, ibi: «Illud etiam notandum est». Circa secundum duo facit: primo
ponit rationem quam principaliter intendit, quare peccatum hominis sit remissibile,
ex praedictis deductam; secundo adiungit quamdam aliam, ibi:
«Praeterea angelica natura, quoniam non tota perierat, sed ex parte perstiterat,
non est redempta». Circa tertium duo facit secundum duas quaestiones
quas movet, quae per se in littera patent. Secunda incipit ibi: «Si quaeritur
quomodo loqui potuerunt... dicimus quia Deus eos tales fecerat».

Torna all'inizio