Civitas Ianuensis secundum temporum varietatem habuit rectorum
diversitatem. nam primo eam rexerunt consules, qui de
ipsa civitate annis singulis eligebantur et multa facta virtuosa eorum
temporibus fuerunt peracta. duravit autem regimen consulum
usque ad annos Domini .M.C.LXXXX., verumtamen adhuc interpollatim
regebatur civitas modo per consules modo per potestates,
et hoc usque ad annos Domini .M.CC.XVIo. ab illo enim
tempore citra non fuerunt aliqui consules de communi, sed semper
fuerunt de foris potestates; postea vero recta fuit civitas per potestates
et primus potestas fuit Manegoldus civis Brisiensis. eligebantur
etiam annis singulis .VIII. nobiles ut potestati assisterent
et de eorum consilio potestas se regeret. duravit autem regimen
potestatum usque ad annos Domini .M.CC.LXX. . ponere autem nomina
potestatum et consulum nimis esset prolixum, sed qui hoc
scire desiderat, in cronica Communis ista requirat. post
hec autem electi sunt capitanei, videlicet nobiles viri dominus
Obertus Spinula et dominus Obertus Aurie. electus quoque
est abbas et antiani. quamvis enim annis singulis potestas
aliquis eligeretur, penes tamen capitaneos merum et mixtum
imperium residebat. duravit autem regimen capitaneorum
|
|