ac commodo ambo sunt equalia, iniciet ab illo quod si confestim
non egerit, in futuro fieri non poterit. Et dixit: si rex felix
extiterit, sua bene agentur negocia; et si sapiens, sapiencia sua
roborabitur in tempore; et si verus, populus gaudebit cum eo;
et si iustus, regnatio sua durabit. Et dixit: decet reges culmen
et famam perquirere et alias etiam dignitates, veruntamen cum
mensura, quia supervacuum durabile non est. Et dixit: oportet
regem regnum acquirere ut ipsum iusticie observacione conservet,
quia plurimum est grave regnum acquirere, set gravius
conservare. Et dixit: sensu complecior est qui se ipsum agnoscit
licet plurimum habundet in bonis et qui obedire nunquam
Deo desinit, quacumque occasione contingente, sed continue ad
gratam eius retribucionem intendit. Et dixit: velut nubis umbra
non permanet, sic malorum amor et lex iniqua non durat. Et
dixit: damnum a se sapiens conatur abicere, et ad se ipsum
sepe trahere molitur ignarus. Et dixit: expedit sapienti qui regi
adheret ut, si viderit aliquid agere sibi vel regno aut populo nocivum,
recitet hystorias et exempla que in simili negocio contingerunt
ut a tali facto desistat; eo tamen referat modo,
quod illa non percipiat pronunciata pro eo.
LOGINON fuit niger in Ethiopia natus, discens sciencias in
terra Sem. Extitit vero tempore Davidis prophete. Hic fuit
cuiusdam judei empticius qui eum emerat pro XXX marchis.
Solebat itaque dominus suus ludere cum taxillis, et ante
portam eius fluvius quidam currebat. Igitur, cum quadam die
luderet ibidem cum quodam judeo, dixerunt ad invicem: quicumque
|
|