Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 533


constituit. Itaque sicut rex nunquam recte regit,
nisi innitatur lege naturali, et agat ut recta ratio dictat:
sic lex positiva nunquam recte ligat, nisi innitatur
auctoritati legis aut alterius principantis. Nam iustum
positivum et legale (ut supra dicebatur) ex principio
nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, propter
auctoritatem ponentis differt: quare positiva, lex
est infra principantem, sicut lex naturalis est supra.
Et si dicatur legem aliquam positivam esse supra principantem,
hoc non est ut positiva est, sed ut in ea reservatur
virtus iuris naturalis. Cum ergo quaeritur utrum
melius sit regnum aut civitatem regi optimo rege,
aut optima lege. Si loquamur de lege naturali, patet
hanc principaliorem esse in regendo, quam sit ipse rex:
eo quod nullus sit rectus rex nisi in quantum innititur
illi legi. Propterea benedictum est quod innuit Philosophus
tertio Politicorum quod in recto regimine principari
non debet bestia, sed Deus et intellectus. Nam tunc
principatur bestia, cum quis non innititur regere alios
ratione sed passione et concupiscentia, in quibus communicamus
cum bestiis. Tunc vero principatur Deus,
quando quis in regendo alios non deviat a ratione recta,
et a lege naturali, quam Deum indidit intellectui
cuiuscumque. Sed si loquamur de lege positiva melius
est regi optimo rege quam optima lege, et maxime
in canbus illis, in quibus alis lexdeficit, et dicit
universaliter quod non est universaliter observandum.
Secundum hoc ergo concludebat ratio in oppositum facta,
quod melius est regi rege, quam lege eo quod lex
particularia determinare non potest. Ideo expedit regem
aut alium principantem per rationem rectam, aut
per legem naturalem, quam Deus impressit in mente cuiuslibet
hominis, dirigere legem positivam, et esse supra
iustitiam legalem, et non observare legem, ubi non est
observanda. Ex hoc autem patere postest, quuomodo severitas

Torna all'inizio