Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 340


itaque Moysi, id est divinae legi, unum tabernaculum, ne, infidelitatis
iaculo percussi, eius prevaricatione vulneremur; Heliae unum ut, exortationi
propheticae intendentes, in mandatis divinis spe futurorum bonorum requiescamus;
Christo unum ut, et omni doctrinae sanae fidei inservientes, ministerium
nostrae electionis digne impleamus. Ipse enim dicit: Ego vos elegi de
mundo non ut ad honores aspiretis, ad dignitates aneletis, vanae gloriae operam
detis, non ut divitias conieratis, gulae inserviatis, sed elegi vos ut eatis et
fructum afferatis et fructus vester maneat.
Electionis igitur vestrae, karissimi, officium cognoscite, subditos vestros
corrigere festinate, dormientes excitate, negligentes arguite, pusillanimes obsecrate,
praevaricatores scelestos, blasphemos increpate. Eos qui sanae doctrinae
adversantur dignis flagellationibus castigate, et sicut a venerando patre nostro
audistis, accincti gladiis et adiuncti Moysi de porta in portam ite. Scilicet,
gladio verbi Dei armati et legis praecepto instructi, avaritiam, luxuriam, gulam,
accidiam, iram, tristitiam, superbiam et earum propagines infinitas et immensas,
scilicet: furta, rapinas, usuras, quae sunt avaritiae; fornicationes, incestus, adulteria,
quae sunt luxuriae; vaniloquium, crapulas, ebrietates, quae sunt gulae;
somnolentias, neglegentias, ignavias, quae sunt accidiae; homicidia, plagiaria,
et vitia quae sunt irae; apostasiam, heresim, desperationem, quae sunt tristitiae,
et earum omnium generalem matrem superbiam, nemini adulando, nulli
parcendo, nemini vanam spem dando, nulli falsam poenitentiam iniungendo,
spinam de manu eicientes et sagittam in iecore dissimulantes, quos huiusmodi
sunt, omnes interficite. Si enim iniquis peccata sua non adnunciaveritis,
sanguis eorum de manu vestra requiretur. Ite ergo et adnunciate populo Dei,
vobis credito, peccata eorum et domni Jacob scelera eorum, ut fructum
afferatis et fructus vester maneat , ut et vos sedeatis cum principibus cum quibus
electi estis in reges ut iudicetis, et praeelecti in sacerdotes solium gloriae
teneatis.
Omnis homo primum bonum vinum ponit, sed cum inhebriati
fuerint homines tunc id quod deterius est . Ego autem non sic, sed alio genere
non sic. Nam nec primum bonum nec secundum. Deterius igitur quia homo
factus sum sicut equus et mulus quibus non est intellectus . Quomodo enim

Torna all'inizio