salute nostra prophetatum est. 
26. AMBROS.  Ideo et per ipsum . Manifestum quia in  
Deo veritas est, hoc est Amen, manifestata per  
Christum. 
27. LANFR.  Per ipsum amen Deo . Per Christum  
amen dicitur, quia Deus Pater, quidquid de eo promisit,  
in eo complevit. 
28.  Ad gloriam nostram . Gloria apostolorum fuit  
veracem praedicare Magistrum, et in quo promissiones  
Dei completae sunt. 
29.  Qui autem confirmat . Quasi diceret: Quod in  
Christum creditis, non nostrae praedicationi imputare  
debetis, quia Deus est, cujus gratia in fide  
confirmamur, et ad serviendum sibi mente delectamur,  
quia etiam nos signo baptismatis ab infidelibus  
separavit; et Spiritum sanctum, aeternae haereditatis  
pignus, in cordibus nostris dedit. 
30. AMBROS.  Qui unxit nos , id est, qui dedit regiam 
honorificentiam, ut dicit Petrus, quia sumus,  
inquit, genus regale per unctionem spiritalem. 
31.  Dedit pignus . Si enim adhuc mortalibus Spiritum 
suum dedit, dubium non est quin jam immortalibus  
gloriam addat. 
32.  Non quia dominamur fidei vestrae . Fides non  
necessitatis, sed voluntatis res est. Ideo dicit, non  
quia dominemur fidei vestrae. Dominatus enim necessitatem  
habet. 
33. LANFR.  Dominamur , etc. Diceret quis: Parcens 
tunc vis nos cogere ad fidem. Non est, inquit,  
ita,  non dominamur fidei vestrae , non cogimus vos  
ad fidem. Vel parcens dixit de quibusdam, qui fide  
non stabant; et ne stantes fide putarent hoc dictum  
de se, dicit,  non dominamur fidei vestrae , id est, nolumus  
exercere dominium in illos qui stant in fide,  
sed adjuvare vos in emendatione corrigendorum. 
34. AMBROS.  Adjutores gaudii vestri . Sic in malo 
  |  
  |