| deponet de sede, nostramque humilitatem
 dignabitur exaltare. Nam Deus ut justas
 iras ultore plectit gladio, neque virgam
 super fortem justorum diu stare permittit,
 ne extendant justi ad impios manus suas.
 Cur ergo impie, tanquam tuba exaltas vocem
 tuam? nonne desinis ab ira, nonne desinis?
 sed semper in tua superbia malignaris? jam
 enim nomen regis non habes cum regnum
 amiseris: hoc tibi accidit nutu divini flaminis
 corda Siculorum tangentis, nec cognoscis
 improbe casum tuum. Iam tua cadit
 superbia. Nam Deus resistit superbis, frangens
 superborum elata cornua, respiciens humilitatem
 humilium; justam namque causam
 fovemus, namque haereditaria jura regni Siciliae,
 ducatus Apuliae, et Capuae principatus,
 serenissimae dominae uxoris nostrae, filiae Regis
 Manfredi, amitae Regis Conradi prosequimur.
 Ad cujus prosecutionem, nobis jam
 Deus vias prosperas praeparabit, per quas te,
 Deo, cunctisque nationibus odiosum evellamus
 et penitus contundamus, et non poteris
 contra nos tuo exercitu prosperare. Nos
 enim contra te sic hostiliter, sic potenter cum
 nostris victricibus insigniis, veniemus, quod
 te et prolem tuam de facie terrae delebimus,
 et Leonem, qui pullos Aquilae interficiens
 deplumabat, sic nostri draconis interficiemus
 morsibus toxicatis, quod de eo non erit
 | 
 |