a Deo creatam ex materia compositam esse: quia etiam secundum
Avicennam, agens divinum non agit per motum ut materiam
exigat. Commentator etiam dicit in 11 Metaphys., quod actio aequivoce dicitur
de actione qua Deus agit, et de actione naturali.
Ad quintum dicendum, quod, secundum Philosophum in 2 de Anima,
vivere nihil aliud est quam esse viventium: unde sicut anima rationalis est nec
est, illud quo est: ita etiam vivit, nec est illud quo vivit. Sed sicut illud quo est
formaliter, non est aliqua forma quae sit pars essentiae eius, sed ipsum suum
esse; ita id quo vivit formaliter, non est aliqua forma quae sit pars essentiae
eius, sed ipsum suum vivere. Sed id quo est et quo vivit effective, est ipse Deus,
qui omnibus esse et vitam influit: in rebus quidem compositis mediante forma,
quae est pars essentiae earum; in substantiis autem simplicibus per totam
essentiam earum. Deus autem non est nec vivit ab aliquo efficiente principio;
sed ipse etiam est suum vivere et suum esse: et in utroque horum deficit anima
a perfectione divinae vitae.
Ad sextum dicendum, quod illud quo operatur anima, dupliciter acceptum differt
ab ipsa. Operatur enim anima aliquo influente sibi esse, vivere et operari,
scilicet Deo, qui operatur omnia in omnibus; quae constat ab anima differre.
Operatur etiam naturali sua potentia, quae est principium suae operationis,
scilicet sensu vel intellectu: quae non est essentia eius, sed virtus ab essentia
fluens. Neutro autem modo Deus operatur alio a se, quia a seipso operari
habet, et ipse est sua virtus. Non autem dicitur anima operari aliquo quod non
sit ipsa sed pars essentiae suae, sicut corpora naturalia operantur forma quae
est pars essentiae eorum, licet mediante aliqua virtute quasi instrumento, sicut
ignis mediante calore.
|
|