Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1123


Desiderius: Pandulfus Capuanus princeps vir potentissimus ac ditissimus fuit,
qui latrocinando, humanum sanguinem fundendo, civitates, oppida ac aliorum praedia
circumcirca manentium crudeliter auferens suo subdidit dominatui, quique stupra, caedes,
rapinas, distractiones bonorum ecclesiarum multa per tempora absque ulla miseratione
insatiabiliter exercuit. Igitur cum plurimas opes Christi ecclesiis diripiens abstulisset,
omnia castra, villas ac praedia huius monasterii cupiditate ductus sacrilega abstulit, ita
ut nec unum rusticum, qui rura coleret, vel rura, quae a rustico colerentur, monachis
reliquisset. Insuper etiam omnem thesaurum huius monasterii auferens asportavit ac in
arce, quam non longe a Capuana urbe in monte, qui Sanctae Agathae martyris dicitur,
construxerat, in qua multa spolia orphanorum, viduarum, ecclesiarum ac pauperum intulerat,
condens reposuit. Cum vero iam omnipotens Deus tantis sceleribus finem vellet
imponere et lacrimae ac voces pupillorum, viduarum ac pauperum necnon orationes
precesque servorum Dei in conspectu divinitatis eius essent admissae, sicut scriptum est:
"Cor regis in manu Dei", Chuonradi imperatoris menti inspiravit, ut ad vindicandas eius
ecclesias ac de tyrannorum manibus eruendas Italiam revisens Romam veniret. Cum
igitur magno exercitu congregato Italiam ingrediens Romam venisset, optimos ex latere
suo viros Capuam Pandulfo principi mittere placuit, cui, ut bona sancti Benedicti iniuste
a se ablata omni postposita mora restitueret et nobiles vel cuiuslibet generis viros, quos
captos ac magno ferri pondere conexos multos in carcere detinebat, dimitteret omnesque
res illorum eis festinanter redderet, per eosdem viros voluit imperare. Nam voluntas
veniendi ad has partes minime animo eius insederat, si ea perficere posset, quae per
praefatos viros eidem Pandulfo praecipiebat. Sed Deus omnipotens, qui cor Pharaonis
induravit ob multa, quae in populum Dei sine causa irrogaverat, mala, ut Moysi servo
suo signa et prodigia mirabiliter ostendenti non crederet, induravit etiam cor istius, ne
iussioni imperatoriae obediret. Cumque hii, qui missi ab imperatore fuerant, Capuam
venissent, multis cum eodem Pandulfo verbis frustra habitis ad imperatorem sine effectu
reversi sunt. At vero postquam imperator se contemptum a principe vidit, ira commotus,
Roma exercitu amoto egrediens, Casinum venit ac ad beati patris Benedicti
limina conscendit; facta oratione fratrum capitulum intravit congregatisque in unum
fratribus, ut pro se Dominum precarentur, rogavit ibique coram eis Deum beatumque
Benedictum non ob aliud se ad has partes venisse, nisi ut eius monasterium de manu
crudelissimi tyranni eriperet, testatus est. Dein benedictione petita inde egressus Capuam
venit. Satellites vero praefati principis, qui monasterii bona eius imperio ad sui usum
detinebant, postquam de augusti adventu certificati cognoverunt, omnes huc illucque fugientes
dispersi sunt. Sicque factum est, ut monasterium omnia castra, villas ac praedia sibi
ablata uno die reciperet et ea, quae ibi ad alienum usum ministri scelerum congregaverant,
in monachorum potestatem devenirent. Unde eis michi contigisse videtur illud, quod
beatus pater Benedictus discipulis suis ex inopia panum tristantibus olim praedixerat,
ut hodie minus, crastina vero abundanter haberent. Praefatus igitur augustus Capuam
ingressus, eidem Pandulfo principatus honorem auferens, alterum in loco eius constituit.
Ipse vero in arcem, quam in monte Sanctae Agathae martyris summo studio munierat,
ex eadem urbe fugiens se contulit. Unde divina dispositione contigit, ut omnia, quae
latrocinando, peierando multorumque cruorem innoxium effundendo multa per tempora
adquisierat, in spatio unius septimanae amitteret nichilque sibi ex tot et tantis acquisitis
municipiis praeter arcem, quam praediximus, remaneret, et qui multos aliorum natos
suis ablatis rebus mendicare coegerat, qui ex eo orti sunt usque hodie huc illucque

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio