Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 87


9
His igitur duabus visionibus, constat dubium non esse Rogerium
divina vere triumphasse dispositione, regnique coronam
ita divinitus percepisse, ut numquam ea sit cariturus; quam
ob rem sopiantur bella, cessent contrarietates universe adversus
eum; nil utique peragit quisquis contra eum nititur, seu quid
macinatur; quoniam secundum vissiones que modo prelecte
sunt, Rogerius Apostolorum ductu servatur, eiusque sine dubio
gladio percutientur quicumque adversus eundem rebellare
conantur; memoretur et illud Apostoli dicentis: "Qui resistit
potestati, Dei ordinationi resistit". Si ergo peccatum est Dei
ordinationi resistere, peccatum est utique ipsius repugnare, quippe
Rogerius nisi potestatem de super accepisset, non potuisset facere
quidquam. Caveat ergo ab eius gladio, non contendat cum eo,
ymmo subdatur illi quisquis divine dispositioni contraire pertimescit.
/*
10
Aliud iterum sompnium percepimus, quod quidam in possessessione
nostri monasterii presbyter manens, nobis reseravit;
quod idcirco scribendo propalare conamur, ut in omnibus probemus
Rogerium non casu, sed divine utique providencie intuitu
regni solium obtinuisse. Referebat enim quod, eodem anno quo
dux Guyllelmus obiens decesserit, nocte quadam dormiens tale
quid per sompnii revelacionem vidit: nempe videbatur sibi quod
esset ipse apud Padulum oppidum de foris in campo, ubi quidem
cum eo populorum multitudines aderant; et ecce subito vitis pulcerrima
quedam de terra prodiens in tantum velociter visa est
succrescere usque altitudinem aeris huius protendi videretur.
Cumque tam sublime erecta demum sic consistere cerneretur, repente
in illam ventus validissimus irruit eamque in terram ita deiecit
ut ad nichilum omnino redacta nusquam comparuerit. Ad hec
statim de ipso loco terre quo vitis prodierat, cumulus, paulatim

Torna all'inizio