enim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere
et contra dicere omnes aduersarii uestri. Et iterum: Si quis
uestrum mortiferum biberit, non eis nocebit. Sed qui homo
facere conatus fuerit, diuersis inductus tormentis igni sine fine
inextinguibili tradetur.
Vixit autem Dei pontifex suo in pontificatu satis decen-
ter, et ut breuiter dicam, iustus ut Noe, obediens ut
Abraham, castus ut Iesus Naue, mitis ut Moises, patiens ut
Iob, fidelis ut Dauid, benignus predicator ut Paulus, et inter
carnificum tormenta pro lacerantibus pius perseuerauit, ut
protomartyr Stephanus. Et martyr in martyribus, et confes-
sor in confessoribus, et benignus omnibus in omnia pro Deo,
et fratribus substentator, rector, et consolator permansit.
O Vtriculensium popule, quem Deus ob meritum tanti
pontificis in gloria et honore, dignitate et uirtute et diuitiis
tam inter nos quam ignotos exaltare dignatus est! Cum qua
gratiarum actione tantum pastorem ueneraberis? Cum quo
ore uel cum qua cordis deuotione debitas laudes persolues?
|
|