Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 66


prorupit: "O nobilissime rex, cum sim totus erga maiestatem
vestram zelo fidelitatis accensus, que memorie vestre reducere non
omitto maiestas vestra benigne recipiat, tamquam prolata ab intencione
fideli. Nouit enim vestra serenitas me patrem Euforbium
habuisse, qui plus quam centum octuaginta annos uitali
potitus est aura, qui cum omnis philosophye fuerit imbutus scientiis,
plenam prescientiam habuit futurorum. Hic multociens dixit
michi et pro certo firmauit quod si filius vester Paris sit iturus in
Greciam ut ex Argiuis more predonio ducat uxorem, quod hec uestra
nobilis ciuitas magna Troya in cinerem sit reuersura per Grecos,
vobis et omnibus vestris crudeliter et nequiter interfectis. Quare,
sapientissime rex, non horreat vestra nobilitas acquiescere uerbis
meis, cum non sit tutum uerba sapientum contempnere et in hiis
precipue in quorum abstinencia dignitas vestra non leditur et in
eorum perseuerancia potest inesse causa -quod absit!- perpetue
vestre ruine. Cur appetitis insidias apponere uestre quieti et tranquillitatem
vestram submittere casibus qui omnium periculorum
genera in se habent? Abstineatis ergo, si placet, ut dies vestros
felices absque vexacionis molestia feliciter protrahatis, vt filius vester
Paris Grecie terminos non attingat vel saltem alius quam ipse in
Greciam dirigitur. "
Ad Perthei uerba talia proferentis rumor fit maximus inter
astantes, cum et eius paterna uaticinia reprobent et Perthei suasiones
uiolenter impugnent. Quibus O utinam annuissent, nam que
postea sequta sunt scandala futura forsitan non fuissent! Sed quia
futura discrimina ineuitabilia fata constituunt, placuit communiter
omnibus Paridem in Greciam cum nauali exercitu se conferre. Et
sic, colloquio fine facto, vnusquisque recessit. Quod postquam
peruenit ad Cassandre noticiam, regis filie, consilium fuisse pro
certo firmatum Paridem debere in Greciam se conferre, velut infatuata,
prorupit in maximos ullulatus et uocibus altis exclamans
prosiliit in hec uerba: "Ha nobilissima Troye ciuitas, vnde tam
dira et tam dura fata te detrahunt vt grauibus in breui sis subuertenda
periculis et tuarum turrium alta cacumina dissoluantur et
dentur precipitem in ruinam? Ha infelix rex Priame, quod crimen

Torna all'inizio