Iohannes de Virgilio: De figuris secundum Iohannem de Virgilio

Pag 199


habeat hoc nomen figura, ut ex illis eliciamus intentum. Equivoca enim diffinire difficile est. Nam equivocatio est mater ignorantie et erroris. Videndum est etiam unde dicatur figura et a qua proprietate nomen sumpserit apud gramaticos. Secundo videndum est a quot artificibus consideretur figura et quomodo eam diffiniat unus quisque. Tercio videndum est quot sint maneries figurarum apud gramaticum et que et quare tantum tot. Quarto utrum de figura possit vel debeat esse scientia. Quinto et ultimo quot figuras comprehendat sub se figura constructionis, quam principaliter et per se gramaticus consideret et quas et quare tantum tot. Et aliqua dubia sunt circa textum regule declaranda.
Circa primum igitur est sciendum quod figura habet istas significationes que in istis carminibus continentur:
Disponit, similat vicium litera fertur
accidit et significat et fertur imago figura
Expositio istorum versuum talis est: "Disponit", id est figura est dispositio alicuius rei vel terminorum, sicut in sequenti membro patebit; "similat", id est figura est similitudo, ut: "iste habet figuram patris", id est similitudinem; et: "Christus loquebatur apostolis in figura", id est in similitudine. Et figura idem est quod vicium, suple: cum ratione factum, ut exinde patebit; et figura accipitur pro litera, ut: "figure alfabeti sunt viginti tres", id est litere; et figura est accidens nominis sive verbi per quam discernimus simplex a composito; et figura idem est quod signum triangulare vel quadrangulare vel alio modo factum; et figura idem est quod imago, ut: "figura Christi", id est imago Christi. Et dicitur figura a fingo fingis, quod habet significationes:
Fingit, componit docet et mentitur et ornat.
Nam "fingo -gis" idem est quod compono -nis, ut "figmentum divinum", id est compositio divina, sicut in Prospero legitur: «Divinum in nullum figmentum despiciatur»; et in Boecio: «Quem non externe pepulerunt fingere cause»; «fingere», id est componere. Et "fingo" idem est quod doceo -ces. Unde Oracius: «Fingit equum tenera docilem cervice magister ire viam»; «fingit», id est docet. (f. 37v) Et "fingo" idem est quod mencior mentiris, ut apud Ovidium:

Torna all'inizio