Otia dicebat, quasi sentinam vitiorum,
Evitanda fore, carnemque labore domandam.
Fecit quod docuit, ut spiritui caro, Christo
Spiritus ad nutum parens famulando subesset.
Unde Creatori dum plene subditur ipse,
Ille creaturas mirabiliter sibi subdit,
Promptaque factura servo Factoris obedit.
Nam cum prae lacrimis caligasset sibi visus,
Cocturam medicus persuadet; sanctus obedit,
Cum poenale foret censereturque salubre.
Horret ad ignitum ferrum caro, sed tremebundum
Corpus vir Domini confortans admonet ignem
Propitium fieri, Dominumque precatur ut eius
Temperet ardorem, quo possit eum tolerare.
Hinc contra candens ferrum signum crucis edens,
Intrepidus perstat ex tunc, et coctus ab aure
Usque supercilium, nil poenae sive doloris
Omnino sensit, ut sic, mirabile dictu!,
Ignis in obsequium fieret, non in cruciatum.
Arreptum rursus gravis infestatio morbi
Ipsum compellit decumbere, sed medicinam
Exhibitura suo Christi clementia servo
In vinum convertit aquam; quae potio gustum
Dulciter immutans, naturalemque calorem
Confortans, morbi causas eliminat omnes.
Desertus locus ille fuit, quo sanctus erat tunc;
Et cum deficiens vinum peteret nec adesset,
Afferri sibi iussit aquam; quam dum benedicit,
Mox crucis ad signum fit vinum, curat et aegrum,
Pauperiemque loci ditat devotio sancti.
Tempore Franciscus alio languens, alicuius
Mulcebritate soni cupit in Domino recreari,
Ut morbis pressus relevetur spiritus eius:
Nam movet affectum sonus, ut psaltes Eliseum;
|
|