De Acheronte plene. c.95r.a
Rubrica LX
Acheron dicitur ab " a" , quod est " sine" , et " chere" , " salus"
vel " gaudium" , quasi in Inferno nec sit salus nec gaudium.
De quo historialiter scripsit Servius, super VI En. : " Constat
in Campania locum esse non longe a Bays undique septum
montibus, adeo quod nec orientem nec occidentem solem aspiciat,
sed tantum medium diem; et omnia ibi vicina loca
calidis et sulfuratis aquis ebuliunt. Et dicitur " sine gaudio"
locus ille, quia per nigromanciam nil ibi fieri poterat sine
occisione hominis. // Nam ibi Eneas occiso Miseno, c.95r.b
sua complevit sacra; similiter complevit Ulixes occiso Helpenore"
Et sic, secundum Servium, idem esset Acheron et
Avernus. Sed secus est, prout scripsi in li. Aq. dul. c. Acheron
et c. Avernus.
|
1
5
10
15
|