ipsum investivit, et vexillum inde in eius manum commisit; et ut perpetuo feudum istud conservetur 
et inviolatum permaneat, principem Boemorum, potentissimum utique virum, iurare 
fecit. Et de his omnibus preceptum imperiale, aureo sigillo roboratum, fieri fecit, manuque 
sue firmavit; in quo mille librarum auri penam inposuit omnibus personis, tam magnis 
quem parvis, que contra hec facerent. Et sic cum magno honore prefati nostri legati in 
proximiori XVII kal. Iunii sunt reversi, et hec in continenti in publico parlamento, multitudine 
populi ibi coadunata, renuntiantes, et precepto seu privilegio publice perlecto, satis 
sunt commendati, et immensas grates ab universo  populo receperunt. 
A.D. MCLXV. Ianuenses cum iudice Arboree et eius exercitu ivere in Sardineam 
perveneruntque in Longoni Sardi et ibi sagittias IIII Pisanorum, in quibus erant milites et 
negotiatores, cepere. Hoc audientes, Pisani XI galeas cum magno vigore armaverunt, inter 
quas fuit una Vicariensium galea bene armata, et in Sardineam cum duobus consulibus 
Petro et Guilielmo, ad expellendos Ianuenses miserunt. Que galee in itinere unam galeam 
de Ladiana prehendiderunt; venientibus quidem Ianuensibus cum iudice in Arboream, milites 
iudicis in terra posuerunt. Iudicem vero propter pecuniam, quem eis dare debebat, 
in terram non posuerunt. Quibus judex pro pecunia obsides et partem pecunie, ut eum in 
terra ponerent, dare voluit; qui partem, nisi totam pecuniam solveret, non receperunt. Cum 
hec aguntur, Ianuenses audierunt quod VII galee Pisanorum, que Callari erant, veniebant 
super eos, et Consul cum magno exercitu per terram, et XI galee de Pisis veniebant, relictis 
militibus et negotiatoribus et navibus et sagittiis, prae timore Pisanorum, cum iudice usque 
Ianuam fugierunt; qui VII idus Februarii Ianuam amplicuere. De quo facto Ianuenses magnam 
habuerunt tristitiam, et iudicem in carcere tenuerunt. Pisani itaque Consules, qui in Sardinea 
erant, milites et negotiatores Ianuensium cepere, et totam Sardineam sub tributo et fidelitate, 
expulsis Ianuensibus, posuerunt. 
A.D. MCLXVI. Pisani, qui in Turri erant cum XI galeis, predictis Pisanorum Consulibus 
invitis et contradicentibus, infra terram ad villas Turris iverunt, easque predabantur 
et devastabant. Sardi, hoc audientes, cum magna multitudine militum et peditum in Pisanos 
quarto idus Madii, qui fuit vigilia Ascensionis Domini, impetum fecerunt, et de eis LXXX in 
Villa, que dicitur Octavo, gladio occidere.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
 
  |