[peccavi, penas] equanimiter tolero, patienter suffero. Si 
paterna iussa recusavi, si in matrem vel levi sermone peccavi, 
si utriusque iussionibus pronus non parui, merito patior, equo 
animo tolero. Si penuria vos arceret, si egestas cohiberet, si 
necessariarum rerum copia non vobis habundanter afflueret, 
fortune vestre calamitas patientie mihi documentum existeret. 
At, ut opinor, in patrem non deliqui, genitricem non lesi, 
eisdem pro posse parui, adversus in nullo exstiti. Penuria non 
vos arcet, egestas non cohibet. Quo magis ammiror, cur natum 
paterna sprevit affectio et quid genitricis sui geniti sic est 
oblita dilectio. 
Cum igitur causam opinari non valeo, sedens mereo, cogitationum 
validis procellis illidor, immensis mestitie fluctibus 
quattior. Illud tantillum pecunie, quod domo extuli, cum processi, 
non adulteriis, non scortis, non conviviis, ut plerique 
et fere omnes adolescentuli faciunt, prodigus consumpsi, sed 
in variis et necessariis usibus, pater, expendi, tum corporis 
necessitudinibus sustentandis, tum libris conficiendis, partim 
doctoribus mercedibus persolvendis. Quibus deficientibus mendicare 
erubescens libros pignore obligavi, quos absque cunctatione 
amittam, nisi in nativitate Domini proxima solvam. 
Multis itaque diebus per dubitationem consumptis, quasi de 
vestra vita diffisum, cor meum merens mecum ita confabulatur: 
Si genitor mihi viveret, nequaquam sibi dilectum filium 
delinqueret; si genitrix vitales auras carperet, sui uteri 
fructus immemor non existeret! Hinc est cordi innata mestitia, 
hinc imo pectori longa suspiria. 
Interea loci dum sic coartor, dum vehementer angustior, 
cedit nostris partibus quidam, [qui] mihi notus affuit, qui vos 
vivere et valere constanter asseruit. Hinc est menti natum
  |  
  |