firmiter, et faciatis inviolabiliter observari,
nec eis praesentibus Divina in Ecclesiis
vestris permittatis Officia celebrari, et Clericos
Episcopatuum vestrorum ad terram illam
pro celebrandis ibi Officiis prohibeatis
transire.
Datum Tusculani quarto nonas Octobris. ”
Pro quibusdam possessionibus Sancti Clementis
in Marcbia.
“ Alexander Episcopus servus servorum
Dei, venerabili Fratri Maguntino Archiepiscopo,
salutem et Apostolicam benedictionem.
Quanto dilectum filium nostrum
Abbatem Sancti Clementis de Piscaria consideratione
devotionis, quam circa nos et Ecclesiam
gerit, et Monasterii, cui praeeminet,
quod specialiter Beati Petri juris existit, sinceriori
caritate diligimus, tanto attentius
eundem dilectioni tuae duximus commendandum,
sperantes ad interventum nostrum celeriter
peragendum, quod amore justitiae
nemine commonente effectui mancipari deberet.
Cum igitur occasione discordiae, quae
diu inter Ecclesiam et Imperium fuit, praescriptum
Monasterium grave sustinuerit in
Marchia detrimentum, ad recuperandas justitias
suas praefatus Abbas tuo potissimum
indiget auxilio, quod tanto volumus efficacius
ministrari, quanto propensius praescripto
Monasterio in suis tenemur necessitatibus
providere. Quo circa Fraternitati tuae per
Apostolica scripta rogamus, monemus attentius
et mandamus, quatenus praefatum
Abbatem, vel Nuntios ejus pro reverentia
Beati Petri et nostra, sicut de te bene confidimus,
benigne respicias, et eos, qui in Marchia
Anchonitana possessiones detinent, ad
jam dictum Monasterium pertinentes, ad
eas restituendas districte compellas, ita
quod literae nostrae optatum sortiantur effectum,
et nos solicitudinem tuam debeamus
multipliciter commendare. Nolumus autem
ad restitutionem opponi, quod tempore
Schismatis possederunt, cum hostilitas praescriptionem
praebetur merito impedire.
Datum Laterani quinto nonas Maji.
Alia de eisdem rebus.
“ Alexander Episcopus servus servorum
Dei, venerabilibus Fratribus Auximanensi
Apostolicae Sedis Legato; Firmano Camerinensi
et Senogaliensi Episcopis, salutem et
Apostolicam benedictionem. Quanto majorem
Beato Petro, et Sacrosanctae Romanae Ecclesiae
reverentiam exhibere debetis, tanto
Monasteria, et Ecclesias, quae ad nos nullo
mediante respiciunt, habere tenemini propensius
commendatas, et ab earum molestiis
Parrochianos vestros districtius cohibere.
Accepimus autem, quod quidam Parrochianorum
vestrorum possessiones multas
Sancti Clementis de Piscaria detinent; quas instante
Schismate temeritate propria invaserunt.
Quoniam igitur quanto idem Monasterium
specialius Beati Petri juris existit, tanto
fortius ejus volumus indemnitatibus provideri
Fraternitati vestrae per Apostolica scripta
mandamus, atque praecipimus, quatenus
Parrochianos vestros, qui vobis nominati
fuerint, ad ea restituenda, quae de jure injiuste
|
|