Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 8


que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem
fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet,
nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, ipso
distinguente qui maiora distinxit? Quid ni?
7. Quare ad hoc et ad quedam alia hec sufficere credimus.
 
V
1. Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam
inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum
hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum
loquentem primum, mox postquam afflatus est ab animante
Virtute, incunctanter fuisse locutum. Nam in homine sentiri
humanius credimus quam sentire, dumunodo sentiatur et
sentiat tanquam homo. Si ergo faber ille atque perfectionis
principium et amator afflando primum nostrum omni
perfectione complevit, rationabile nobis apparet nobilissimum
animal non ante sentire quam sentiri cepisse.
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum
loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine
verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa
reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate
aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret
(quod idem est quantum ad Deum) absque locutione
conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in
explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat. Et
ideo divinitus in nobis esse credendum est quod in actu
nostrorum effectuum ordinato letamur.
3. Et hinc penitus elicere possumus locum illum ubi effutita est
prima locutio: quoniam, si extra paradisum afflatus est

Torna all'inizio